monumenta.ch > Augustinus > sectio 31 > sectio 21

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 43, 21
Ipse enim novit occulta cordis. Quid est, novit occulta? quae occulta? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Potes enim videre mortificari hominem; quare mortificetur, nescis: Deus hoc novit; res in occulto est. Sed dicit mihi aliquis: Ecce pro nomine Christi detinetur, nomen Christi confitetur. Quare non et haeretici nomen Christi confitentur, et non tamen iam propter ipsum moriuntur ? Prorsus in ipsa Ecclesia, dicam, catholica, putatis defuisse aut deesse posse, qui causa humanae gloriae paterentur? Si deessent huiusmodi homines, non diceret Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest . Sciebat ergo esse posse quosdam qui hoc iactatione facerent, non dilectione. Ideo obscurum est; Deus hoc solus videt, nos non possumus. Ipse solus potest iudicare, qui novit occulta cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Iam dixi, hinc etiam apostolum Paulum testimonium posuisse ad exhortandos martyres, ne deficerent in tribulationibus pro nomine Christi susceptis.